monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 2, 10
Proclama ingenuam esse te: quid expectas, dum in lupanar veneris? iam tibi omnia templa praeclusa sunt. Conservarum osculis inquinatur, inter ebriorum convivarum iocos iactatur modo in puerilem, modo in muliebrem habitum composita; istinc ne patri quidem redimenda est. Nulla satis pudica est, de qua quaeritur. Non legerem te sacerdotem, etiamsi sacerdoti servisses. Virginem esse sacerdotem nostram cui credimus? meretrici, lenoni, piratis; haec enim testium summa est. Castigationem [ex] pontificis maximi meruerat sacerdos, si te e lupanari redemisset. Convenit omnis libidinosorum turba et concurrit ad meretricem novam. Illud certe fateberis: pudicitia tua precaria est. Tot intraverunt cellam tuam gladiatores, tot (petulantes) iuvenes, tot ebrii; et omnes ante militem inermes? Ego illam dico prostitisse, illa se dicit etiam mendicasse. Pudicitiam sacerdotis meae etiam carnifici debeo.